vae Arihel Arihel civitas quam circumdedit David additus
est annus ad annum sollemnitates evolutae sunt
et circumvallabo Arihel et erit tristis et maerens et erit
mihi quasi Arihel
et circumdabo quasi spheram in circuitu tuo et iaciam
contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam
humiliaberis de terra loqueris et de humo audietur eloquium
tuum et erit quasi pythonis de terra vox tua et de humo
eloquium tuum mussitabit
et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te et
sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te
praevaluerunt
eritque repente confestim a Domino exercituum visitabitur
in tonitru et commotione terrae et voce magna turbinis et
tempestatis et flammae ignis devorantis
et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium
gentium quae dimicaverunt contra Arihel et omnes qui
militaverunt et obsederunt et praevaluerunt adversus eam
et sicuti somniat esuriens et comedit cum autem fuerit
expertus vacua est anima eius et sicut somniat sitiens et bibit
et postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima
eius vacua est sic erit multitudo omnium gentium quae
dimicaverunt contra montem Sion
obstupescite et admiramini fluctuate et vacillate
inebriamini et non a vino movemini et non ebrietate
quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis claudet
oculos vestros prophetas et principes vestros qui vident
visiones operiet
et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati quem
cum dederint scienti litteras dicent lege istum et respondebit
non possum signatus est enim
et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei lege et
respondebit nescio litteras
et dixit Dominus eo quod adpropinquat populus iste ore suo
et labiis suis glorificat me cor autem eius longe est a me et
timuerunt me mandato hominum et doctrinis
ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic
miraculo grandi et stupendo peribit enim sapientia a
sapientibus eius et intellectus prudentium eius abscondetur
vae qui profundi estis corde ut a Domino abscondatis
consilium quorum sunt in tenebris opera et dicunt quis videt
nos et quis novit nos
perversa est haec vestra cogitatio quasi lutum contra
figulum cogitet et dicat opus factori suo non fecisti me et
figmentum dicat fictori suo non intellegis
nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in
Chermel et Chermel in saltum reputabitur
et audient in die illa surdi verba libri et de tenebris et
caligine oculi caecorum videbunt
et addent mites in Domino laetitiam et pauperes homines in
Sancto Israhel exultabunt
quoniam defecit qui praevalebat consummatus est inlusor et
succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem
qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in
porta subplantabant et declinaverunt frustra a iusto
propter hoc haec dicit Dominus ad domum Iacob qui redemit
Abraham non modo confundetur Iacob nec modo vultus eius
erubescet
sed cum viderit filios suos opera manuum mearum in medio
sui sanctificantes nomen meum et sanctificabunt Sanctum Iacob
et Deum Israhel praedicabunt
et scient errantes spiritu intellectum et mussitatores
discent legem